AURI Adamas

AURI Adamas
AURI Adamas
Α᾿δάμας Graecis, dictum est, quod cum reliquo auroso lapide (quâ voce indigitatur lapis auri venâ micans, Graecis λὶθος χρυσίτις) in farinam moli non potest, nec pilis ferreis comminui, ut apud Pollucem videre est. Alias Flos auri, quod optimum aurum ex eo fieret et purissimum. Hesych. Α᾿νθέμιον, τὸ ενλεκτὸν χρυσίον. Item Auri nodus, Plin. l. 37. c. 4. Adamas diu non nisi Regibus et iis admodum paucis cognitus, ita appellatus auri nodus in metallis repertus. Nodosa videl. illa auri durities, in marmore auroso, quae purum putum aurum exhibet. Nempe grana illa auri pura, quae in metallico lapide inveniebantur, Graecis ἀδάμαντος nomine veniebant, item κέντρου, ut videbimus infra in voce Centrum. Cuiusmodi grana in Aethiopicis metallis non ampliora cucumeris semien reperiri solita, tradit Aristoteles, an Theophrastus, l. περὶ μετάλλων. Agatharchides in Arabia, apud Alilaeos, effossum scribit, minimâ magnitudine nuclei, mediâ mespili, maximâ iuglandis nucis, quod nullâ purgatione et coctione indigeret, Graecis hinc ἄπυρον et ἄπεφθον vocatum. Strabo in Hispania massas auri puri refert inveniri selibres, sed in ramentis. Idem ibidem dissectis lapidibus, inventas glebulas θηλαῖς ὁμοίας, instar papillarum, addit. In eadem, Plinius in puteis massas inveniri prodit denas excedentes libras, palacas, an palathas (quô nomine massas Graeci dicunt) indigenis dictas. De Auri puri massis, quae in Novo Orbe visebantur, quum illuc pedem primo Hispani intulerant, videndi dendi Auctores, mira de earum magnitudine narrantes etc. Uti autem in auro Α᾿δάμας puri auri granum dicebatur, quia cum reliquo lapide metallico in farinam moli non posset: ita in. argenteis fodinis κέγχρος, vel κέρχνος, i. e. milium, vocabantur parva grana meri argenti, quae in vena scintillabant. Qua de re vide multis disserentem Salmas. ad Solin. p. 1075. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • AURI Vena — in metallis: unde aurum effodiebatur, dictum est id, quod in glarea ac reliquo lapide, marmoris instar, nitebat; μαρμαρίζουσα πέτρα, et πέτρα ἀποςτίλβουσα, et μάρμαρον, Diodoro post Agatharchidem. De qua Plin. l. 33. c. 4. ubi de Hispaniae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AURI Massa vel AURI ILLATIO vel AUREA MASSA — AURI Massa, vel AURI ILLATIO vel AUREA MASSA quod a tributariis pensitabatur, vel a vectigalium publicorum susceptoribus in massam conflatum ad sacras largitiones transmittebatur, ut est in l. 13. Cod. Theodos. de Susceptor quâ Valentinianus Aug …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AURI Nodus — Plinio dicitur meri auri massula, in metallis reperta, quae etiam Auri Adamas, uti vidimus supra …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ADAMAS — I. ADAMAS Graece, Α᾿Ϛάμας, de variis dicitur. De ferro, et lapide Cyprio, uti vidimus; de auri nodo ac flore, seu spuma: De lapide galactite, quô Magi olim vel Deos evocabant, vel Manes eliciebant; item quô Deorum mentem inflectebant et pacatam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AURUM — I. AURUM post reliqua metalla demum repertum est, velut dubitante secum Naturâ, an id luci permittere veller, quod homini tantopere esset nociturum. Certe iustissimum Plinii votum, l. 33. c. 1. Utinam posset e vita in totum abdicari aurum, sacra… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CENTRUM — Graecls κέντρον, in omni materic nodosa durities iis est, quae ictus respuie ae ferrô findi frangique negae: cuiusmodi κέντρα in lapidibus, in lignis, in ferro, reperiri Auctores confirrnant. Plin. l. 16. c. 39. ubi de arboribus caedendis:… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”